ULRICUS Fuggerus

ULRICUS Fuggerus
ULRICUS Fuggerus
Raimundi fil. Kirchbergae et Weisshorni Dominus, in Pauli III. Pontificis Romani cubiculo Veritatis lumen, ex familia primus agnovit, exulque vixit, apud Fridericum III. Electorem Palatinum. Obiit A. C. 1584. Bibliothecâ suâ, in qua eximius Manuscriptorum thesaurus, Friderico Quarto Electori legatâ. Epitaphium eius, cuius initium habes supra in Fuggerus Ulricus, sic porro habet, veritatis lumen ex familia primus et solus agnovit, vitamque privaam amplissimis dignitatibus anteferre didicit. Dum veterum scriptis liberali sumptiu comparandis et evulgandis intentus, a patrimonii administratione, profusionis praetextu, deicitur: Apud Fridericum III. Electorem Palatinum fortunam constantiâ et aequanimitate superavit. Suis interim restitutus, fraternis quinetiam bonis auctior, eundem in re lauta, quem in afflicta, visltum animumque retinuit. Annua pauperibus quigena legavit: Sex litter. Studiosis stipendia constituit. Bibliothecam pii exilii comitem unicam Palatinatui moriens donavit CIO IOXXCIV. Ob. iit 18. Kal. Iulii, aetatis 58. Heredes et Legatarii gratae memoriae ergo, consanguines et hospiti B. M. hocce momum. P.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FUGGERUS Ulricus — Augustanus, Cubicularius Pauli III. primo, inde Protestantium religionem amplexus, magnis im pensis Vett. Auctoribus, operâ imprimis Henrici Scrimgeri et Henr. Stephani, edendis de Re literaria egregie meruit. Quod vero rem familiarem negligere… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”